5 A tribus timuit cor meum,et in quarto facies mea metuit :
6 delaturam civitatis, et collectionem populi :
7 calumniam mendacem super mortem omnia gravia :
8 dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.
9 In muliere zelotypa flagellum linguæ,omnibus communicans.
10 Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam :qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.
11 Mulier ebriosa ira magna, et contumelia :et turpitudo illius non tegetur.