14 Narratio peccantium odiosa,et risus illorum in deliciis peccati.
15 Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet,et irreverentia ipsius obturatio aurium.
16 Effusio sanguinis in rixa superborum,et maledictio illorum auditus gravis.
17 Qui denudat arcana amici fidem perdit,et non inveniet amicum ad animum suum.
18 Dilige proximum,et conjungere fide cum illo.
19 Quod si denudaveris absconsa illius,non persequeris post eum.
20 Sicut enim homo qui perdit amicum suum,sic et qui perdit amicitiam proximi sui.