21 Et sicut qui dimittit avem de manu sua,sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies.
22 Non illum sequaris, quoniam longe abest :effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus :
23 ultra eum non poteris colligare.Et maledicti est concordatio :
24 denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.
25 Annuens oculo fabricat iniqua,et nemo eum abjiciet.
26 In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum,et super sermones tuos admirabitur :novissime autem pervertet os suum,et in verbis tuis dabit scandalum.
27 Multa odivi, et non coæquavi ei,et Dominus odiet illum.