30 Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur,et non agnoscet unde adveniat illi.
31 Illusio et improperium superborum,et vindicta sicut leo insidiabitur illi.
32 Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum,dolor autem consumet illos antequam moriantur.
33 Ira et furor utraque execrabilia sunt,et vir peccator continens erit illorum.