7 Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius,sic verbum ex cogitatu cordis hominis.
8 Ante sermonem non laudes virum :hæc enim tentatio est hominum.
9 Si sequaris justitiam, apprehendes illam,et indues quasi poderem honoris :et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum,et in die agnitionis invenies firmamentum.
10 Volatilia ad sibi similia conveniunt :et veritas ad eos qui operantur illam revertetur.
11 Leo venationi insidiatur semper :sic peccata operantibus iniquitates.
12 Homo sanctus in sapientia manet sicut sol :nam stultus sicut luna mutatur.
13 In medio insensatorum serva verbum tempori :in medio autem cogitantium assiduus esto.