11 Benedictio patris firmat domos filiorum :maledictio autem matris eradicat fundamenta.
12 Ne glorieris in contumelia patris tui :non enim est tibi gloria ejus confusio.
13 Gloria enim hominis ex honore patris sui,et dedecus filii pater sine honore.
14 Fili, suscipe senectam patris tui,et non contristes eum in vita illius :
15 et si defecerit sensu, veniam da,et ne spernas eum in virtute tua :eleemosyna enim patris non erit in oblivione.
16 Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum :
17 et in justitia ædificabitur tibi,et in die tribulationis commemorabitur tui,et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua.