21 quoniam magna potentia Dei solius,et ab humilibus honoratur.
22 Altiora te ne quæsieris,et fortiora te ne scrutatus fueris :sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper,et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.
23 Non est enim tibi necessariumea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis.
24 In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter,et in pluribus operibus ejus non eris curiosus.
25 Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi :
26 multos quoque supplantavit suspicio illorum,et in vanitate detinuit sensus illorum.
27 Cor durum habebit male in novissimo,et qui amat periculum in illo peribit.