24 In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter,et in pluribus operibus ejus non eris curiosus.
25 Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi :
26 multos quoque supplantavit suspicio illorum,et in vanitate detinuit sensus illorum.
27 Cor durum habebit male in novissimo,et qui amat periculum in illo peribit.
28 Cor ingrediens duas vias non habebit successus,et pravus corde in illis scandalizabitur.
29 Cor nequam gravabitur in doloribus,et peccator adjiciet ad peccandum.
30 Synagogæ superborum non erit sanitas,frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.