26 Operatur in disciplina, et quærit requiescere :laxa manus illi, et quærit libertatem.
27 Jugum et lorum curvant collum durum,et servum inclinant operationes assiduæ.
28 Servo malevolo tortura et compedes :mitte illum in operationem, ne vacet :
29 multam enim malitiam docuit otiositas.
30 In opera constitue eum :sic enim condecet illum.Quod si non obaudierit, curva illum compedibus,et non amplifices super omnem carnem :verum sine judicio nihil facias grave.
31 Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua :quasi fratrem sic eum tracta,quoniam in sanguine animæ comparasti illum.
32 Si læseris eum injuste,in fugam convertetur :