29 multam enim malitiam docuit otiositas.
30 In opera constitue eum :sic enim condecet illum.Quod si non obaudierit, curva illum compedibus,et non amplifices super omnem carnem :verum sine judicio nihil facias grave.
31 Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua :quasi fratrem sic eum tracta,quoniam in sanguine animæ comparasti illum.
32 Si læseris eum injuste,in fugam convertetur :
33 et si extollens discesserit,quem quæras et in qua via quæras illum nescis.