15 Spes enim illorum in salvantem illos,et oculi Dei in diligentes se.
16 Qui timet Dominum nihil trepidabit :et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus.
17 Timentis Dominum, beata est anima ejus.
18 Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus ?
19 Oculi Domini super timentes eum :protector potentiæ, firmamentum virtutis,tegimen ardoris, et umbraculum meridiani :
20 deprecatio offensionis, et adjutorium casus :exaltans animam, et illuminans oculos,dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.
21 Immolantis ex iniquo oblatio est maculata,et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum.