6 et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur.Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio,ne dederis in illis cor tuum :
7 multos enim errare fecerunt somnia,et exciderunt sperantes in illis.
8 Sine mendacio consummabitur verbum legis,et sapientia in ore fidelis complanabitur.
9 Qui non est tentatus quid scit ?vir in multis expertus cogitabit multa :et qui multa didicit enarrabit intellectum.
10 Qui non est expertus pauca recognoscit :qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam.
11 Qui tentatus non est qualia scit ?qui implanatus est abundabit nequitia.
12 Multa vidi errando,et plurimas verborum consuetudines.