1 Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos,et ostende nobis lucem miserationum tuarum :
2 et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te,ut cognoscant quia non est deus nisi tu,et enarrent magnalia tua.
3 Alleva manum tuam super gentes alienas,ut videant potentiam tuam.
4 Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis,sic in conspectu nostro magnificaberis in eis :
5 ut cognoscant te, sicut et nos cognovimusquoniam non est deus præter te, Domine.
6 Innova signa, et immuta mirabilia.