31 non enim omnia omnibus expediunt,et non omni animæ omne genus placet.
32 Noli avidus esse in omni epulatione,et non te effundas super omnem escam :
33 in multis enim escis erit infirmitas,et aviditas appropinquabit usque ad choleram.
34 Propter crapulam multi obierunt :qui autem abstinens est adjiciet vitam.