8 Pax enim Dei super faciem terræ.
9 Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum :sed ora Dominum, et ipse curabit te.
10 Averte a delicto, et dirige manus,et ab omni delicto munda cor tuum.
11 Da suavitatem et memoriam similaginis,et impingua oblationem, et da locum medico :
12 etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te,quia opera ejus sunt necessaria.
13 Est enim tempus quando in manus illorum incurras :
14 ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum,et sanitatem, propter conversationem illorum.