21 Opera Domini universa bona valde.
22 In verbo ejus stetit aqua sicut congeries :et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum :
23 quoniam in præcepto ipsius placor fit,et non est minoratio in salute ipsius.
24 Opera omnis carnis coram illo,et non est quidquam absconditum ab oculis ejus.
25 A sæculo usque in sæculum respicit,et nihil est mirabile in conspectu ejus.
26 Non est dicere : Quid est hoc, aut quid est istud ?omnia enim in tempore suo quærentur.
27 Benedictio illius quasi fluvius inundavit.