23 quoniam in præcepto ipsius placor fit,et non est minoratio in salute ipsius.
24 Opera omnis carnis coram illo,et non est quidquam absconditum ab oculis ejus.
25 A sæculo usque in sæculum respicit,et nihil est mirabile in conspectu ejus.
26 Non est dicere : Quid est hoc, aut quid est istud ?omnia enim in tempore suo quærentur.
27 Benedictio illius quasi fluvius inundavit.
28 Quomodo cataclysmus aridam inebriavit,sic ira ipsius gentes quæ non exquisierunt eum hæreditabit.
29 Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra,et viæ illius viis illorum directæ sunt,sic peccatoribus offensiones in ira ejus.