26 Non est dicere : Quid est hoc, aut quid est istud ?omnia enim in tempore suo quærentur.
27 Benedictio illius quasi fluvius inundavit.
28 Quomodo cataclysmus aridam inebriavit,sic ira ipsius gentes quæ non exquisierunt eum hæreditabit.
29 Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra,et viæ illius viis illorum directæ sunt,sic peccatoribus offensiones in ira ejus.
30 Bona bonis creata sunt ab initio :sic nequissimis bona et mala.
31 Initium necessariæ rei vitæ hominum, aqua, ignis, et ferrum,sal, lac, et panis similagineus, et mel,et botrus uvæ, et oleum, et vestimentum.
32 Hæc omnia sanctis in bona,sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.