34 In tempore consummationis effundent virtutem,et furorem ejus qui fecit illos placabunt.
35 Ignis, grando, fames, et mors,omnia hæc ad vindictam creata sunt :
36 bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes,et rhomphæa vindicans in exterminium impios.
37 In mandatis ejus epulabuntur :et super terram in necessitatem præparabuntur,et in temporibus suis non præterient verbum.
38 Propterea ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum,et cogitavi, et scripta dimisi.
39 Omnia opera Domini bona,et omne opus hora sua subministrabit.
40 Non est dicere : Hoc illo nequius est :omnia enim in tempore suo comprobabuntur.