11 Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur,et omnes aquæ in mare revertentur.
12 Omne munus et iniquitas delebitur,et fides in sæculum stabit.
13 Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur,et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt.
14 In aperiendo manus suas lætabitur :sic prævaricatores in consummatione tabescent.
15 Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos :et radices immundæ super cacumen petræ sonant.
16 Super omnem aquam viriditas,et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur.
17 Gratia sicut paradisus in benedictionibus,et misericordia in sæculum permanet.