26 Facultates et virtutes exaltant cor,et super hæc timor Domini.
27 Non est in timore Domini minoratio :et non est in eo inquirere adjutorium.
28 Timor Domini sicut paradisus benedictionis,et super omnem gloriam operuerunt illum.
29 Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas :melius est enim mori quam indigere.
30 Vir respiciens in mensam alienam,non est vita ejus in cogitatione victus :alit enim animam suam cibis alienis :
31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.
32 In ore imprudentis condulcabitur inopia,et in ventre ejus ignis ardebit.