5 et in tempore refectionis in cubili,somnus noctis immutat scientiam ejus.
6 Modicum tamquam nihil in requie,et ab eo in somnis, quasi in die respectus.
7 Conturbatus est in visu cordis sui,tamquam qui evaserit in die belli :in tempore salutis suæ exsurrexit,et admirans ad nullum timorem :
8 cum omni carne, ab homine usque ad pecus,et super peccatores septuplum.
9 Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa,oppressiones, fames, et contritio, et flagella :
10 super iniquos creata sunt hæc omnia :et propter illos factus est cataclysmus.
11 Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur,et omnes aquæ in mare revertentur.