9 Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa,oppressiones, fames, et contritio, et flagella :
10 super iniquos creata sunt hæc omnia :et propter illos factus est cataclysmus.
11 Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur,et omnes aquæ in mare revertentur.
12 Omne munus et iniquitas delebitur,et fides in sæculum stabit.
13 Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur,et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt.
14 In aperiendo manus suas lætabitur :sic prævaricatores in consummatione tabescent.
15 Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos :et radices immundæ super cacumen petræ sonant.