10 nequando polluatur in virginitate sua,et in paternis suis gravida inveniatur :ne forte cum viro commorata transgrediatur,aut certe sterilis efficiatur.
11 Super filiam luxuriosam confirma custodiam,nequando faciat te in opprobrium venire inimicis,a detractione in civitate, et objectione plebis,et confundat te in multitudine populi.
12 Omni homini noli intendere in specie,et in medio mulierum noli commorari :
13 de vestimentis enim procedit tinea,et a muliere iniquitas viri.
14 Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens,et mulier confundens in opprobrium.
15 Memor ero igitur operum Domini,et quæ vidi annuntiabo.In sermonibus Domini opera ejus.
16 Sol illuminans per omnia respexit,et gloria Domini plenum est opus ejus.