11 Super filiam luxuriosam confirma custodiam,nequando faciat te in opprobrium venire inimicis,a detractione in civitate, et objectione plebis,et confundat te in multitudine populi.
12 Omni homini noli intendere in specie,et in medio mulierum noli commorari :
13 de vestimentis enim procedit tinea,et a muliere iniquitas viri.
14 Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens,et mulier confundens in opprobrium.
15 Memor ero igitur operum Domini,et quæ vidi annuntiabo.In sermonibus Domini opera ejus.
16 Sol illuminans per omnia respexit,et gloria Domini plenum est opus ejus.
17 Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua,quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua ?