18 Abyssum et cor hominum investigavit,et in astutia eorum excogitavit.
19 Cognovit enim Dominus omnem scientiam,et inspexit in signum ævi,annuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt,revelans vestigia occultorum.
20 Non præterit illum omnis cogitatus,et non abscondit se ab eo ullus sermo.
21 Magnalia sapientiæ suæ decoravit,qui est ante sæculum et usque in sæculum :neque adjectum est,
22 neque minuitur,et non eget alicujus consilio.
23 Quam desiderabilia omnia opera ejus !et tamquam scintilla quæ est considerare !
24 Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum,et in omni necessitate omnia obaudiunt ei.