22 Frigidus ventus aquilo flavit,et gelavit crystallus ab aqua :super omnem congregationem aquarum requiescet,et sicut lorica induet se aquis :
23 et devorabit montes, et exuret desertum,et extinguet viride, sicut igne.
24 Medicina omnium in festinatione nebulæ :et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum.
25 In sermone ejus siluit ventus,et cogitatione sua placavit abyssum :et plantavit in illa Dominus insulas.
26 Qui navigant mare enarrent pericula ejus,et audientes auribus nostris admirabimur.
27 Illic præclara opera et mirabilia,varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum.
28 Propter ipsum confirmatus est itineris finis,et in sermone ejus composita sunt omnia.