28 Propter ipsum confirmatus est itineris finis,et in sermone ejus composita sunt omnia.
29 Multa dicemus, et deficiemus in verbis :consummatio autem sermonum ipse est in omnibus.
30 Gloriantes ad quid valebimus ?ipse enim omnipotens super omnia opera sua.
31 Terribilis Dominus, et magnus vehementer,et mirabilis potentia ipsius.
32 Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis,supervalebit enim adhuc : et admirabilis magnificentia ejus.
33 Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis :major enim est omni laude.
34 Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis,non enim comprehendetis.