34 Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis,non enim comprehendetis.
35 Quis videbit eum et enarrabit ?et quis magnificabit eum sicut est ab initio ?
36 Multa abscondita sunt majora his :pauca enim vidimus operum ejus.
37 Omnia autem Dominus fecit,et pie agentibus dedit sapientiam.