14 Corpora ipsorum in pace sepulta sunt,et nomen eorum vivit in generationem et generationem.
15 Sapientiam ipsorum narrent populi,et laudem eorum nuntiet ecclesia.
16 Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum,ut det gentibus pœnitentiam.
17 Noë inventus est perfectus, justus,et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio.
18 Ideo dimissum est reliquum terræ,cum factum est diluvium.
19 Testamenta sæculi posita sunt apud illum,ne deleri possit diluvio omnis caro.
20 Abraham magnus pater multitudinis gentium,et non est inventus similis illi in gloria :qui conservavit legem Excelsi,et fuit in testamento cum illo.