16 Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum,ut det gentibus pœnitentiam.
17 Noë inventus est perfectus, justus,et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio.
18 Ideo dimissum est reliquum terræ,cum factum est diluvium.
19 Testamenta sæculi posita sunt apud illum,ne deleri possit diluvio omnis caro.
20 Abraham magnus pater multitudinis gentium,et non est inventus similis illi in gloria :qui conservavit legem Excelsi,et fuit in testamento cum illo.
21 In carne ejus stare fecit testamentum,et in tentatione inventus est fidelis.
22 Ideo jurejurando dedit illi gloriam in gente sua,crescere illum quasi terræ cumulum,