21 et dedit illi in præceptis suis potestatem,in testamentis judiciorum :docere Jacob testimonia,et in lege sua lucem dare Israël.
22 Quia contra illum steterunt alieni,et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto,qui erant cum Dathan et Abiron,et congregatio Core in iracundia.
23 Vidit Dominus Deus, et non placuit illi,et consumpti sunt in impetu iracundiæ.
24 Fecit illis monstra,et consumpsit illos in flamma ignis.
25 Et addidit Aaron gloriam,et dedit illi hæreditatem,et primitias frugum terræ divisit illi.
26 Panem ipsis in primis paravit in satietatem :nam et sacrificia Domini edent,quæ dedit illi et semini ejus.
27 Ceterum in terra gentes non hæreditabit,et pars non est illi in gente :ipse est enim pars ejus, et hæreditas.