17 et relicta est gens perpauca,et princeps in domo David.
18 Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo :alii autem multa commiserunt peccata.
19 Ezechias munivit civitatem suam,et induxit in medium ipsius aquam :et fodit ferro rupem,et ædificavit ad aquam puteum.
20 In diebus ipsius ascendit Sennacherib,et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos :et extulit manum suam in Sion,et superbus factus est potentia sua.
21 Tunc mota sunt corda et manus ipsorum :et doluerunt quasi parturientes mulieres.
22 Et invocaverunt Dominum misericordem,et expandentes manus suas extulerunt ad cælum :et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum.
23 Non est commemoratus peccatorum illorum,neque dedit illos inimicis suis :sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ.