27 Duas gentes odit anima mea :tertia autem non est gens quam oderim :
28 qui sedent in monte Seir, et Philisthiim,et stultus populus qui habitat in Sichimis.
29 Doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice istoJesus, filius Sirach, Jerosolymita,qui renovavit sapientiam de corde suo.
30 Beatus qui in istis versatur bonis :qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper.
31 Si enim hæc fecerit, ad omnia valebit, quia lux Dei vestigium ejus est.