19 Quasi is qui arat et seminat accede ad eam,et sustine bonos fructus illius.
20 In opere enim ipsius exiguum laborabis,et cito edes de generationibus illius.
21 Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus !et non permanebit in illa excors.
22 Quasi lapidis virtus probatio erit in illis :et non demorabuntur projicere illam.
23 Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus,et non est multis manifestata :quibus autem cognita est,permanet usque ad conspectum Dei.
24 Audi, fili, et accipe consilium intellectus,et ne abjicias consilium meum.
25 Injice pedem tuum in compedes illius,et in torques illius collum tuum.