22 Quasi lapidis virtus probatio erit in illis :et non demorabuntur projicere illam.
23 Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus,et non est multis manifestata :quibus autem cognita est,permanet usque ad conspectum Dei.
24 Audi, fili, et accipe consilium intellectus,et ne abjicias consilium meum.
25 Injice pedem tuum in compedes illius,et in torques illius collum tuum.
26 Subjice humerum tuum, et porta illam,et ne acedieris vinculis ejus.
27 In omni animo tuo accede ad illam,et in omni virtute tua conserva vias ejus.
28 Investiga illam, et manifestabitur tibi :et continens factus, ne derelinquas eam :