18 Memento iræ, quoniam non tardabit.
19 Humilia valde spiritum tuum,quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis.
20 Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem,neque fratrem carissimum auro spreveris.
21 Noli discedere a muliere sensata et bona,quam sortitus es in timore Domini :gratia enim verecundiæ illius super aurum.
22 Non lædas servum in veritate operantem,neque mercenarium dantem animam suam.
23 Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua :non defraudes illum libertate,neque inopem derelinquas illum.
24 Pecora tibi sunt, attende illis :et si sunt utilia, perseverent apud te.