13 Non incendas carbones peccatorum arguens eos,et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum.
14 Ne contra faciem stes contumeliosi,ne sedeat quasi insidiator ori tuo.
15 Noli fœnerari homini fortiori te :quod si fœneraveris, quasi perditum habe.
16 Non spondeas super virtutem tuam :quod si spoponderis, quasi restituens cogita.
17 Non judices contra judicem,quoniam secundum quod justum est judicat.
18 Cum audace non eas in via,ne forte gravet mala sua in te :ipse enim secundum voluntatem suam vadit,et simul cum stultitia illius peries.
19 Cum iracundo non facias rixam,et cum audace non eas in desertum :quoniam quasi nihil est ante illum sanguis,et ubi non est adjutorium, elidet te.