1 Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël.
2 Hæc dicit Dominus :Juxta vias gentium nolite discere,et a signis cæli nolite metuere, quæ timent gentes,
3 quia leges populorum vanæ sunt.Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia :
4 argento et auro decoravit illud :clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur :
5 in similitudinem palmæ fabricata sunt,et non loquentur :portata tollentur,quia incedere non valent.Nolite ergo timere ea,quia nec male possunt facere, nec bene.