Jeremiæ 8 VULG

1  In illo tempore, ait Dominus,ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus,et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum,et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem,de sepulchris suis :

2  et expandent ea ad solem, et lunam,et omnem militiam cæli,quæ dilexerunt, et quibus servierunt,et post quæ ambulaverunt,et quæ quæsierunt, et adoraverunt.Non colligentur, et non sepelientur :in sterquilinium super faciem terræ erunt.

3  Et eligent magis mortem quam vitam,omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima,in universis locis quæ derelicta sunt,ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum.

4  Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus :Numquid qui cadit non resurget ?et qui aversus est non revertetur ?

5  Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalemaversione contentiosa ?Apprehenderunt mendacium,et noluerunt reverti.

6  Attendi, et auscultavi :nemo quod bonum est loquitur ;nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo,dicens : Quid feci ?Omnes conversi sunt ad cursum suum,quasi equus impetu vadens ad prælium.

7  Milvus in cælo cognovit tempus suum :turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui :populus autem meus non cognovit judicium Domini.

8  Quomodo dicitis : Sapientes nos sumus,et lex Domini nobiscum est ?vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum !

9  Confusi sunt sapientes ;perterriti et capti sunt :verbum enim Domini projecerunt,et sapientia nulla est in eis.

10  Propterea dabo mulieres eorum exteris,agros eorum hæredibus,quia a minimo usque ad maximumomnes avaritiam sequuntur :a propheta usque ad sacerdotemcuncti faciunt mendacium.

11  Et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam,dicentes : Pax, pax !cum non esset pax.

12  Confusi sunt, quia abominationem fecerunt :quinimmo confusione non sunt confusi,et erubescere nescierunt.Idcirco cadent inter corruentes :in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.

13  Congregans congregabo eos, ait Dominus.Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea :folium defluxit,et dedi eis quæ prætergressa sunt.

14  Quare sedemus ?convenite, et ingrediamur civitatem munitam,et sileamus ibi :quia Dominus Deus noster silere nos fecit,et potum dedit nobis aquam fellis :peccavimus enim Domino.

15  Exspectavimus pacem, et non erat bonum :tempus medelæ, et ecce formido.

16  A Dan auditus est fremitus equorum ejus ;a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra :et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus ;urbem et habitatores ejus.

17  Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos,quibus non est incantatio :et mordebunt vos, ait Dominus.

18  Dolor meus super dolorem,in me cor meum mœrens.

19  Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua :Numquid Dominus non est in Sion ?aut rex ejus non est in ea ?Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis,et in vanitatibus alienis ?

20  Transiit messis, finita est æstas,et nos salvati non sumus.

21  Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus :stupor obtinuit me.

22  Numquid resina non est in Galaad ?aut medicus non est ibi ?quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei ?