1 Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :
2 Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro.
3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.
4 Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam :
5 Quoniam hæc dicit Dominus :Vocem terroris audivimus :formido, et non est pax.
6 Interrogate, et videte si generat masculus :quare ergo vidi omnis viri manumsuper lumbum suum, quasi parturientis,et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?
7 Væ ! quia magna dies illa,nec est similis ejus :tempusque tribulationis est Jacob,et ex ipso salvabitur.
8 Et erit in die illa, ait Dominus exercituum :conteram jugum ejus de collo tuo,et vincula ejus dirumpam,et non dominabuntur ei amplius alieni :
9 sed servient Domino Deo suo,et David regi suo,quem suscitabo eis.
10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus,neque paveas, Israël :quia ecce ego salvabo te de terra longinqua,et semen tuum de terra captivitatis eorum :et revertetur Jacob, et quiescet,et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :
11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te.Faciam enim consummationem in cunctis gentibusin quibus dispersi te :te autem non faciam in consummationem :sed castigabo te in judicio,ut non videaris tibi innoxius.
12 Quia hæc dicit Dominus :Insanabilis fractura tua ;pessima plaga tua :
13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum :curationum utilitas non est tibi.
14 Omnes amatores tui obliti sunt tui,teque non quærent :plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli :propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.
15 Quid clamas super contritione tua ?insanabilis est dolor tuus :propter multitudinem iniquitatis tuæ,et propter dura peccata tua,feci hæc tibi.
16 Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur,et universi hostes tui in captivitatem ducentur :et qui te vastant vastabuntur,cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.
17 Obducam enim cicatricem tibi,et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus.Quia ejectam vocaverunt te, Sion :hæc est, quæ non habebat requirentem.
18 Hæc dicit Dominus :Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob,et tectis ejus miserebor :et ædificabitur civitas in excelso suo,et templum juxta ordinem suum fundabitur :
19 et egredietur de eis laus,voxque ludentium.Et multiplicabo eos, et non minuentur :et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
20 Et erunt filii ejus sicut a principio,et cœtus ejus coram me permanebit,et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
21 Et erit dux ejus ex eo,et princeps de medio ejus producetur :et applicabo eum, et accedet ad me.Quis enim iste est qui applicet cor suumut appropinquet mihi ? ait Dominus :
22 et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens :in capite impiorum conquiescet.
24 Non avertet iram indignationis Dominus,donec faciat et compleat cogitationem cordis sui :in novissimo dierum intelligetis ea.