13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo,et elevat nebulas ab extremitatibus terræ :fulgura in pluviam facit,et educit ventum de thesauris suis.
14 Stultus factus est omnis homo a scientia :confusus est artifex omnis in sculptili,quoniam falsum est quod conflavit,et non est spiritus in eis.
15 Vana sunt, et opus risu dignum :in tempore visitationis suæ peribunt.
16 Non est his similis pars Jacob :qui enim formavit omnia, ipse est,et Israël virga hæreditatis ejus :Dominus exercituum nomen illi.
17 Congrega de terra confusionem tuam,quæ habitas in obsidione :
18 quia hæc dicit Dominus :Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice,et tribulabo eos ita ut inveniantur.
19 Væ mihi super contritione mea :pessima plaga mea.Ego autem dixi :Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam.