16 Non est his similis pars Jacob :qui enim formavit omnia, ipse est,et Israël virga hæreditatis ejus :Dominus exercituum nomen illi.
17 Congrega de terra confusionem tuam,quæ habitas in obsidione :
18 quia hæc dicit Dominus :Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice,et tribulabo eos ita ut inveniantur.
19 Væ mihi super contritione mea :pessima plaga mea.Ego autem dixi :Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam.
20 Tabernaculum meum vastatum est ;omnes funiculi mei dirupti sunt :filii mei exierunt a me, et non subsistunt.Non est qui extendat ultra tentorium meum,et erigat pelles meas.
21 Quia stulte egerunt pastores,et Dominum non quæsierunt :propterea non intellexerunt,et omnis grex eorum dispersus est.
22 Vox auditionis ecce venit,et commotio magna de terra aquilonis :ut ponat civitates Juda solitudinem,et habitaculum draconum.