19 Væ mihi super contritione mea :pessima plaga mea.Ego autem dixi :Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam.
20 Tabernaculum meum vastatum est ;omnes funiculi mei dirupti sunt :filii mei exierunt a me, et non subsistunt.Non est qui extendat ultra tentorium meum,et erigat pelles meas.
21 Quia stulte egerunt pastores,et Dominum non quæsierunt :propterea non intellexerunt,et omnis grex eorum dispersus est.
22 Vox auditionis ecce venit,et commotio magna de terra aquilonis :ut ponat civitates Juda solitudinem,et habitaculum draconum.
23 Scio, Domine,quia non est hominis via ejus,nec viri est ut ambulet,et dirigat gressus suos.
24 Corripe me, Domine, verumtamen in judicio,et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.
25 Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te,et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt :quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum,et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.