3 quia leges populorum vanæ sunt.Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia :
4 argento et auro decoravit illud :clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur :
5 in similitudinem palmæ fabricata sunt,et non loquentur :portata tollentur,quia incedere non valent.Nolite ergo timere ea,quia nec male possunt facere, nec bene.
6 Non est similis tui, Domine :magnus es tu,et magnum nomen tuum in fortitudine.
7 Quis non timebit te, o Rex gentium ?tuum est enim decus :inter cunctos sapientes gentium,et in universis regnis eorum,nullus est similis tui.
8 Pariter insipientes et fatui probabuntur :doctrina vanitatis eorum lignum est.
9 Argentum involutum de Tharsis affertur,et aurum de Ophaz :opus artificis et manus ærarii.Hyacinthus et purpura indumentum eorum :opus artificum universa hæc.