8 Pariter insipientes et fatui probabuntur :doctrina vanitatis eorum lignum est.
9 Argentum involutum de Tharsis affertur,et aurum de Ophaz :opus artificis et manus ærarii.Hyacinthus et purpura indumentum eorum :opus artificum universa hæc.
10 Dominus autem Deus verus est,ipse Deus vivens,et rex sempiternus.Ab indignatione ejus commovebitur terra,et non sustinebunt gentes comminationem ejus.
11 Sic ergo dicetis eis :Dii qui cælos et terram non fecerunt,pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt !
12 Qui facit terram in fortitudine sua,præparat orbem in sapientia sua,et prudentia sua extendit cælos :
13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo,et elevat nebulas ab extremitatibus terræ :fulgura in pluviam facit,et educit ventum de thesauris suis.
14 Stultus factus est omnis homo a scientia :confusus est artifex omnis in sculptili,quoniam falsum est quod conflavit,et non est spiritus in eis.