5 ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris,daturum me eis terram fluentem lacte et melle,sicut est dies hæc.Et respondi, et dixi : Amen, Domine.
6 Et dixit Dominus ad me : Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda,et foris Jerusalem, dicens :Audite verba pacti hujus, et facite illa,
7 quia contestans contestatus sum patres vestros,in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc :mane consurgens contestatus sum,et dixi : Audite vocem meam.
8 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam,sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali :et induxi super eos omnia verba pacti hujusquod præcepi ut facerent,et non fecerunt.
9 Et dixit Dominus ad me : Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem.
10 Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores,qui noluerunt audire verba mea :et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis :irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meumquod pepigi cum patribus eorum.
11 Quam ob rem hæc dicit Dominus :Ecce ego inducam super eos malade quibus exire non poterunt :et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.