5 Si cum peditibus currens laborasti,quomodo contendere poteris cum equis ?cum autem in terra pacis securus fueris,quid facies in superbia Jordanis ?
6 Nam et fratres tui, et domus patris tui,etiam ipsi pugnaverunt adversum te,et clamaverunt post te plena voce :ne credas eis,cum locuti fuerint tibi bona.
7 Reliqui domum meam ;dimisi hæreditatem meam :dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus.
8 Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva :dedit contra me vocem, ideo odivi eam.
9 Numquid avis discolor hæreditas mea mihi ?numquid avis tincta per totum ?Venite, congregamini, omnes bestiæ terræ :properate ad devorandum.
10 Pastores multi demoliti sunt vineam meam,conculcaverunt partem meam,dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis.
11 Posuerunt eam in dissipationem,luxitque super me :desolatione desolata est omnis terra,quia nullus est qui recogitet corde.