11 Sicut enim adhæret lumbare ad lumbos viri,sic agglutinavi mihi omnem domum Israël,et omnem domum Juda, dicit Dominus,ut essent mihi in populum,et in nomen, et in laudem, et in gloriam :et non audierunt.
12 Dices ergo ad eos sermonem istum : Hæc dicit Dominus Deus Israël :Omnis laguncula implebitur vino.Et dicent ad te : Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino ?
13 Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus :Ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus,et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus,et sacerdotes, et prophetas,et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate.
14 Et dispergam eos virum a fratre suo,et patres et filios pariter, ait Dominus.Non parcam, et non concedam :neque miserebor, ut non disperdam eos.
15 Audite, et auribus percipite :nolite elevari, quia Dominus locutus est.
16 Date Domino Deo vestro gloriamantequam contenebrescat,et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos :exspectabitis lucem,et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem.
17 Quod si hoc non audieritis,in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ :plorans plorabit,et deducet oculus meus lacrimam,quia captus est grex Domini.