14 Et dispergam eos virum a fratre suo,et patres et filios pariter, ait Dominus.Non parcam, et non concedam :neque miserebor, ut non disperdam eos.
15 Audite, et auribus percipite :nolite elevari, quia Dominus locutus est.
16 Date Domino Deo vestro gloriamantequam contenebrescat,et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos :exspectabitis lucem,et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem.
17 Quod si hoc non audieritis,in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ :plorans plorabit,et deducet oculus meus lacrimam,quia captus est grex Domini.
18 Dic regi et dominatrici :Humiliamini, sedete,quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ vestræ.
19 Civitates austri clausæ sunt,et non est qui aperiat :translata est omnis Juda transmigratione perfecta.
20 Levate oculos vestros et videte,qui venitis ab aquilone :ubi est grex qui datus est tibi,pecus inclytum tuum ?